Scripsit quoque tribunus praesidi epistolam in hunc modum. CLAUDIUS Lysias optimo praesidi, FELICI salutem. Nec servavit quod in epistolis nostris servamus. Non enim excellentioris personae praemisit nomen, imo nomen suum, qui erat inferior persona praeside. Postea exposuit in epistola causam accusationis Pauli, et modum, et ordinem actionis. Cumque venissent Caesaream nuntii cum Paulo, tradita epistola praesidi statuerunt Paulum ante eum, et epistola perlecta, cognito quod esset de Cilicia, ait praeses: Audiam te cum accusatores tui venerint, et jussit eum custodiri in praetorio Herodis. Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotumAnanias, cum senioribus et cum oratore quodam Tertullo, qui esset advocatus eorum. Et peroravit Tertullus ante Felicem, et in multis accusavit Paulum. Postea annuente praeside, respondit Paulus ostendens quia nihil dignum morte commiserat, et quod persequebantur eum Judaei pro veritate, scilicet quod praedicabat resurrectionem. Et audito quod esset controversia de lege eorum, parvipendens Felix ait: Audiam vos cum tribunus Lysias descenderit, et jussit Paulum esse in libera custodia, ut libere posset ingredi, et egredi, et deambulare, et non prohiberetur quisquam de suis ei ministrare. Post aliquot vero dies, venit Felix cum uxore sua Drusilla, et vocavit Paulum. Ista Drusilla Judaea erat pulcherrima, quam olim concupierat Lazitus, rex Amazonum. Et cum vellet eam ducere, negavit dicens, quia nullo modo nuberet incircumciso. Postea ille circumcidit se, et duxit eam.